Hľadaný výraz: Mt 24,23-28, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
23 Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere. 24 Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. 25 Ecce praedixi vobis. 26 Si ergo dixerint vobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”, nolite credere; 27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. 28 Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.

1

mail   print   facebook   twitter